• A
  • A
  • A
  • АБВ
  • АБВ
  • АБВ
  • А
  • А
  • А
  • А
  • А
Обычная версия сайта

De Academia

Academiae antiquitatis classicae orientalis occidentalisque (AACOO) Uniuersitatis studiorum et scientiarum nationalis, quae uolgo Schola superior rerum oeconomicarum dicitur, studia orientalia cum studiis humanitatis Europae classicae insolubiliter ligata curae sunt maximae. His signis labores Academiae agnoscas:

 

  • coniunctio studiorum Orientis et Europae antiquae, quae uarias inuestigationes alibi impossibiles promouere sinat et studiosis talia mandare, quae doctis, disciplinis suis disclusis, inaccessibilia sunt
  • cohaerentia et concinnitas studiorum Orientis classici et noui in studiis inuestigationibusque ubique inuiolata
  • terrarum gentium linguarum litterarumque amplexus quam latissimus
  • proposita inuestigationum uaria, quorum arcus quasi caelestis a linguis ipsis perscrutandis incipitur et ad humanitatem antiquorum intelligendam interpretandamque peruenit
  • studiorum cursus laboribus doctis ferruminatus
  • cooperatio assidua cum doctis aliis Rossiae orbisque terrarum
  • opera in medio proferenda modibus minime obsoletis

De propositis laborum

Terrae gentesque studiis orientalibus classicisque assuetae paene totae Academiae nostrae tractandae sunt:

Sina, Iaponia, Corea, Vietnamia, Laotia, Siamum, Mongolia, Thibetum, Persia, India antiqua necnon Mahometana necnon Drauidica, Turcia ciuitatesque Turcicae in Bactria, omnes terrae Arabicae, Aethiopia Erythraeaque, Mesopotamia ueterrima, Testamentum Vetus eiusque uniuersitas (sit uenia uerbo!), Oriens Christianus, studia Syriaca et Aramaica moderna, Graecia antiqua et Roma, monumenta Orientis antiquissimi Rossiaeque orientalis et meridionalisque effossa.

Summa autem proposita laborum Academiae sic enumerari possunt:

  • editiones commentariis instructae uersionesque litterarum orientalium, in seriem longinquam inuestigationum et editionum collecta, quam Litterae classicae antiquitatis orientis occidentalisque nominabitur
  • inuestigationes litterarum orientalium antiquarum atque mediaeualium
  • inuestigationes artis poeticae litterarum orientalium mediaeualium, in primis Persicarum, Indicarum, Sinicarum, Iaponicarum
  • comparatio humanitatis Orientis et Europae ab antiquitate usque ad tempora nostra
  • linguarum Orientis antiqui et noui necnon Africae descriptio synchronica et diachronica in comparatione; haec sunt linguae Semiticae, Altaicae, Sinotibetanae et linguae paeninsulae Indosinensis
  • inuestigationes eruditionis ethnicae et fabularum religionumque uolgarium Orientis, eoque indagationes in loco ipso fructuumque in medium prolationem atque recognitionem includas
  • archaeologia orientalis et hellenistica

De operibus Academiae

Professorum Academiae in periodicis scientiarum internationalibus, quae in indicibus bibliographicis Web of Science (i.e. Aranea scientiae) et Scopus ratiocinantur, participationis experientiam habent haud paruam. Libri professorum Academiae in grauissimis officinis librariis orbis terrarum, ut Brill, de Gruyter, Uniuersitatis Oxoniensis officina, typis dantur.

Inter officiis Academiae series Orientalia et Classica nominata, cuius uolumina plurima iam edita sunt, nullo modo relinquenda sit. Bonis auspiciis periodicum scientiae internationale eodem nomine incipiatur, libri et collectanea cum participatione iuratorum bona laude in officinis librariis Europae comparentur. Сum officina libraria internationali Eisenbrauns communitus Academia subseriem Babel und Bibel edit, quae in Web of Science et Scopus ratiocinatur. Cum officina libraria internationali Gorgias Press periodicum Journal of Language Relationship (i.e. Quaestiones cognationis linguarum) editur, quod opuscula lingua Anglica plerumque scripta continet consiliumque diurnariorum eius uariarum gentium uiros doctos coniungit.

 

Stationes Academiae sunt:


Ordinationes studiorum, quas Academia gradatim denuntiat, sunt:

  • studia Biblica antiquitatesque Izraël
  • linguae litteraeque Indicae
  • linguae litteraeque Persicae
  • linguae litteraeque Sinicae
  • linguae litteraeque paeninsulae Indosinensis et Asiae meridie-orientalis
  • linguae litteraeque Japonicae
  • linguae litteraeque Coreae
  • linguae litteraeque Mesopotomaiae antiquae
  • linguae litteraeque Syriae antiquae et Palaestinae
  • studia litterarum Aethiopicarum et Arabicarum
  • linguae litteraeque terrarum Arabicarum
  • linguae litteraeque Indicae, id est Tamulica et Sanscrita
  • linguae litteraeque Indiae et Asiae meridionalis mahometanae, id est Urdu et Persica
  • linguae litteraeque Mongoliae et Thibeti
  • linguae litteraeque gentium Turcicarum
  • res gestae Graecae et Romanae
  • studia litterarum classicarum Europae

 

Linguae in Academia ediscendae ac perscrutandae sunt

Sumerica, Accadica, Ugaritica, Punica, Hebraea antiqua, Aramaicae antiquae, Syriaca, linguae Aramaicae nouae, in quas Turoio includas, Hurrica, Hetthaea, Aethiopica classica, quam Ge'ez uocant, Arabica classica et dialecti Arabicae, Amharica, Tigrinia, Socotrica, Sansсrita, Hindi, Palica, linguae Pracritae, Ladakhi, Tamulica, Persica classica et noua, Urdu, Sinica et eadem classica, quam Wényán uocant, Iaponica et eadem classica, quam Bungo uocant, Coreana, Vietnamica, Thai, Lao, Khmer, Mongolica, Thibetica, Tschagataica, Turcica antiqua, Osmanica, Turcica noua, Graeca antiqua, Latina, linguae Anatolicae, Altaicae, Tocharicae, Caucasicae, Sinothibetanae, Austroasiaticae, Drauidicae, Tschucotico-Camtschaticae, Ieniseenses, Khoisan.
 

De inuestigationibus Academiae

Proposita laborum Academiae multa dispersaque prudenter componere possis sic:

  • Oriens antiquum, studia Aramaica, linguarum Semiticarum comparatio, linguae et eruditio ethnica gentium Arabiae meridionalis.
  • Glottologia comparatiua et historica, inuestigationes cognationis linguarum remotae, classificatio linguarum genealogica modibus operandi quantitatiuis structa.
  • Studia litterarum Europae classicae et rerum gestarum Graeco-Romanarum, ubi de linguis litteris fabulis necnon regnorum gentiumque historia agitur.
  • Oriens proximum tempore ut dicitur hellenismi; addas monumenta et testimonia rerum gestarum et humanitatis et religionis Syriacae et Palaestinicae saeculis Domini nostri Iesu Christi et in Medio aeuo.
  • Monumenta litterarum Indiae Persiae Mongoliae Thibeti, i.e. studia litterarum Buddhicarum,lingua litteraeque Persiae, annales Mongoliae; de generibus litterarum ibi disputandum est.
  • Orientis ultimi et Asiae meridie-occidentalis antiquitates et humanitas, ubi de linguis litterisque necnon eruditione ethnica et fabulis sacrisque faciundis Sinae Iaponiae Coreae Vietnamiae Cambosiae Laotii Siami agitur.
  • Humanitatis orientalis occidentalisque comparatio et interpretatio mutua et communis.

 

Нашли опечатку?
Выделите её, нажмите Ctrl+Enter и отправьте нам уведомление. Спасибо за участие!